monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 27
Haec ille fratri Bernardo; sed in veritate nuntios, quos Romam miserat, praestolatur. Consuluerunt tamen viri religiosi archiepiscopo, ut personae regis et terrae parceret, donec exploratum sit quem fructum faciet illud Grandimontanorum colloquium. Hoc autem certum est, sicut indubitanter accepi, quia archiepiscopus aliquos malefactorum suorum interim debita severitate percellet.